Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- non esse credas nostra: Graiorum omnium
- procerumque vox est, petere quos seras domos
- Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt.
- sollicita Danaos pacis incertae fides
- semper tenebit, semper a tergo timor
- respicere coget arma nec poni sinet,
- dum Phrygibus animos natus eversis dabit,
- Andromacha, † vester, augur haec Calchas canit;
- et, si taceret augur haec Calchas, tamen
- dicebat Hector, cuius et stirpem horreo.
- generosa in ortus semina exsurgunt suos:
- sic ille magni parvus armenti comes
- primisque nondum cornibus findens cutem
- cervice subito celsus et fronte arduus
- gregem paternum ducit ac pecori imperat;
- quae tenera caeso virga de trunco stetit,
- par ipsa matri tempore exiguo subit
- umbrasque terris reddit et caelo nemus;
- sic male relictus igne de magno cinis
- vires resumit. est quidem iniustus dolor