Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. lusit cruore? numquid immanis ferae
  2. morsu peremptus pascis Idaeas aves?
Vlix.
  1. Simulata remove verba; non facile est tibi
  2. decipere Vlixen: vicimus matrum dolos
  3. etiam dearum. cassa consilia amove;
  4. ubi natus est?
Andr.
  1. Vbi Hector? ubi cuncti Phryges?
  2. ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.
  3. VLBL Coacta dices sponte quod fari abnuis.
Andr.
  1. Tuta est, perire quae potest debet cupit.
Vlix.
  1. Magnifica verba mors prope admota excutit.
Andr.
  1. Si vis, Vlixe, cogere Andromacham metu,
  2. vitam minare: nam mori votum est mihi.
Vlix.
  1. Verberibus igni t morte cruciatu eloqui
  2. quodcumque celas adiget invitam dolor
  3. et pectore imo condita arcana eruet:
  4. necessitas plus posse quam pietas solet.
p.71
Andr.
  1. Propone flammas, vulnera et diras mali
  2. doloris artes et famem et saevam sitim
  3. variasque pestes undique, et ferrum inditum