Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae?

p.12
an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot uictarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros non reueremini opera uestra, non auos, non patres quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium? Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti sumus. licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum,
b.10
insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. Non referam Persarum spolia?

certe super spolia nudus cadam. Sciat et alios habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an uincere possimus; uinci non possumus. Haec non utique perituris refero: sed si cadendum est erratis, si metuendam creditis

p.13
mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit statutaque nascentibus in finem uitae dies est. inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus causa cadit: optamus quoque plerique mortem; adeo in securam quietem recessus ex uita est. At gloriae nullus finis est proximique deos sic † ageses agunt: feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est illud. Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.

TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci? Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad certam uictoriam omnes remansissent; ad certam mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, maria contegit. Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias

b.11
licet ad finem non peruenisse quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non
p.14
posset.

Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis: sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt. Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem interrogatis ut quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar:

electi sumus, non relicti. GAVI SABINI. Turpe est cuilibet uiro fugisse, Laconi etiam deliberasse. MARILLI. In hoc restitimus, ne in turba fugientium lateremus. Habent quemadmodum se excusent Graeciae treceni: “tutas Thermopylas putauimus, cum relinqueremus illic Laconas.” CESTI PII. Quam turpe esset fugere indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo. Omnibus sua decora sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt, Thebae sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia

p.15
nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo operibus caelum merito; ideo muri nostri arma sunt.