Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit--- Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: o)/reos o)/ros a)pospa=tai. Vergilius quid ait? rapit

p.9
haud partem exiguam montis.
b.7
[*](Aen. X 128) Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum:
kai\ kai/ria ba/lletai nh=ssos.
Vergilius quid ait? qui de nauibus:
credas innare reuolsas [*](Aen. VIII 601)Cyclaclas.
Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.

Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: “Charybdis ipsius maris naufragium,” et ne in una re semel insaniret: “quid ibi potest esse salui ubi ipsum mare perit?” DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse:---BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: ---FVSCVS ARELLIVS dixit:

testor ante orbem tibi tuum deesse quam militem. LATRO sedens hanc dixit; non excusauit militem, sed dixit: dum sequor, quis mihi promittit hostem, quis terram, quis diem, quis mare? da ubi castra ponam, ubi signa ponam. Reliqui parentes, reliqui liberos, commeatum peto: numquid inmature ab Oceano?

Latini declamatores in descriptione Oceani

p.10
non nimis uiguerunt; nam aut minus descripserunt, aut nimis curiose. nemo illorum potuit tanto spiritu dicere quanto Pedo, qui nauigante Germanico dicit:
Iam pridem pos terga diem solemque relinquunt, Iam pridem notis extorres finibus orbis
b.8
Per non concessas audaces ire tenebras Ad rerum metas extremaque litora mundi; Nunc illum pigris immania monstra sub undis Qui ferat Oceanum, qui saeuas undique pistris Aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis. Accumulat fragor ipse metus. iam sidere limo Nauigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia fata marinis Tam non felici laniandos sorte relinqui. Aera pugnaci Iuctatus rumpere uisu, Vt nihil erepto ualuit dinoscere mundo, Obstructa in talis effundit pectora uoces: Quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum Vltima perpetuis claudit natura tenebris. Anne alio positas ultra sub cardine gentes Atque alium flabris intactum quaerimus orbem? Di reuocant rerumque uetant cognoscere finem Mortales oculos: aliena quid aequora remis Et sacras uiolamus aquas diuumque quietas Turbamus sedes?
p.11

Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam Glyconi; sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque faciam uobis potestatem. Et uolebam uos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana — potuisset enim fieri ut uos magis illa laudaretis quae insaniunt — et nihilominus poterit fieri, quamuis distinxerim. Illa belle dixit: ---sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione superuacua atque

b.9
tumida perderet; adiecit enim: --- Illud quosdam dubios iudici sui habet — ego non dubito contra sententiam ferre —: u(gi/aine gh=, u(gi/aine h(/lie: *makedo/nes ga\r xa/os ei)sple/ousi.