Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

O graue maiorum uirtutis dedecus! Lacones se numerant, non aestimant. Videamus quanta turba sit, ut habeat certe Sparta, etiamsi non fortes milites, at nuntios ueros. Ita ne

b.12
bello quidem, sed nuntio uincimur? merito, hercules, omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. si uincere Xersen non licet, uidere liceat: uolo scire quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris, non educatione: nihil prius illorum imitabor quam fugam?

POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum Xerses trahat: tot ad nos pertinent, quot locus ceperit. CORNELI HISPANI. Pro Sparta uenimus, pro Graecia stemus: uincamus hostes, socios iam uicimus: sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego uero quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se apponat, quod se inserat; non latebit in turba Laco; quocunque Xerses aspexerit, Spartanos uidebit. BLANDI.

Referam praecepta, matrum: “aut in his, aut cum his?” minus turpe est a bello inermem reuerti quam armatum fugere. Referam captiuorum uerba? captus

p.16
Laco, “occide,” inquit, “non seruio.” non potuit non capi, si fugere uoluisset. Describite terrores Persicos: omnia ista cum mitteremur audiuimus. Videat trecentos Xerses et sciat quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Reuertemur ne nuntii quidem nisi nouissimi. Quis fugerit nescio: hos mihi Sparta conmilitones dedit. DESCRIPTIO THERMOPYLARVN. Nunc me delectat, quod fugerunt treceni:

angustas mihi Thermopylas fecerant. CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia

b.13
uicerit quam Laconas. Ne testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi cessimus:

ante nos rerum natura uicta est. DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter: ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio

p.17
Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.