Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia

b.5
ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere. Longius me fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum reuertar.

Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso;

p.7
de matre illi cogitandum: et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.

FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.

Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti

b.6
tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.

GLYCONIS celebris sententia est: tou=to ou)/k e)sti *simo/eis ou)de\ *gra/nikos: tou=to ei) mh/ TI kako\n h)=n ou)k a)\n ne/aton e)/keito. Hoc omnes imitari

p.8
uoluerunt. PLVTION dixit: kai\ dia\ tou=to me/gisto/n e)stin, o(/ti au)to\ me\n meta\ pa/nta, meta\ de\ au)to\ ou)qe/n. ARTEMON dixit: bouleute/on ei) dei= a)/ra peraiou=sqai. ou) tai=s *(ellhsponti/ais h)|o/sin e)festw=tes ou)d' e)pi\ tw=| *pamfuli/w| pela/gei th\n e)mpro/qesmon karadokou=men a)/mpwsin: ou)de\ *eu)fra/ths tou=t' e)stin, ou)de\ *)indo\s, a)ll' ei)/te gh=s te/rma, ei)/te fu/sews o(/ros, ei)/te presbu/taton stoixei=on, ei)/te ge/nesis qew=n, i(erw/tero/n e)stin h)\ kata\ nau=s u(/dwr. APATVRIVS dixit: e)nteu=qen h( nau=s e)k mia=s fora=s ei)s a)natola\s, e)/nqa de\ ei)s ta\s a)ora/tous du/seis. CESTIVS descripsit: