Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur Vestam inuocauit; deiecta uixit. repetitur ad poenam. Id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. Dubitari potest quin usque deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum putat pereundi infelicitatem. Quid, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas? Exponam cum quo stuprum uel quando commiserit? quia probaui ista, damnastis. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires? Male de diis aestimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta

p.144
descendit. Putares puellam non deici sed demitti. Lex sacerdotem non
b.343
ad saxum usque differret, nisi sententiam exspectaret deorum. Erat altitudo montis etiam secure despicientibus horrenda.

Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore de qua filium adolescentem habebat; imperauit filio, ut occideret. non occidit; adulter effugit. abdicat filium. contradicit. Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus? Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Tunc primum sensi me manus perdidisse. In bello meas, domi etiam filii manus perdidi. tam frustra ad filium quam ad gladium cucurri. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Vsque eo pugnauit pro uobis, ut pro se non posset. Adolescens, quos dimisisti sequere. Non potui, inquit, matrem occidere. quo sis excusatior, adice et patrem. Pars altera. Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos

p.145
misericors natura debilitat. In tam inopinati flagitii spectaculo toto corpore stupui. Pater, tibi
b.344
manus defuerunt, mihi omnia. Priusquam in mei memoriam reuerterer, exierunt. Maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. Si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non ferat mare, ignoscit non sequenti castra, si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. Ipsam legem recita: “liceat marito, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat esse aliquos qui non possint? Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.