Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit. altera mortem optat, altera nuptias. Stupro accusatur, stupro defenditur; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate, patres; fortior publicae disciplinae seueritas surgat; iam binae rapiuntur. Coit populus uelut publico metu territus et uix credens duos fuisse raptores. Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Perieras iam, raptor, nisi bis perire meruisses. Si te ante rapuisset et nuptias optasses, deinde hanc uitiasset antequam nuberes, negares illum iubente rapta debere mori? Nihil amplius raptori praestare potes quam ne tua lege pereat; contra alienam legem nullum ius habes. Tu raptori praestas ut illum

p.146
ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Pars altera. Inter pares sententias mitior uincat. Refer
b.345
Virginiam, dic Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Contumeliosum mihi erit te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur.

Captus a piratis scripsit de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset. iurauit. relicto patre secuta est adolescentem. duxit illam; orba incidit; pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest et captiuum, odisse uel patrem. In carcere, inquit, ac tenebris iacebam. narra, obsecro, soceri beneficia. Puella non misericordia mota, sed libidine. Pars altera. Eo me loco non deseruit, in quem uenire etiam pater timuit. Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors potest? In tot consulatibus Marius nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum

p.147
dixisset. Seruium regem tulit Roma. Quid tibi uidentur illi ab aratro qui paupertate sua beatam fecere rempublicam ? Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus.
b.346