Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVNI GALLIONIS. Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume puer, audies a nouerca: “quis es, fugitiue? reductus es?” Habui filiam, quamuis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia diuisit! natus est filius, dixit: “filius hic meus est;” natus est alter, dixit: “hic patris est;” natus est tertius, dixit: “hic aui est.” Cum quaereret iste filium erant qui suaderent et dicerent: “tace, meruit excludi.” CESTI PII. Quam causam rapiendi habui, inpotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam: de omnibus meis habeo dicendum “habui.” Vagabatur lugu bri sordidaque praetexta; omnes illius miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: “quid?

iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit quod ille quem rapui unicus erat.