Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

VOTIENI MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia

p.431
insignia: “hic puer matrem perdidit, fratres amisit, nouercam habet:” adfirmo tibi, non indicabit quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quaeris quem non perdidisti. Vtra tandem iustior querela est? pater ab auo unum repetit, auus duos a patre. VIBI RVFI Raptor ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.

FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit. ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens uidere uolam in domum ueniam, quotiens uolam domum abducam; agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem: