Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse: homo, inquit, adhuc indemnatus ut possim uiuere parricidas panem rogo. cum mouisset homines et flebili oratione et diserta, rediit tamen ad sales: rogauit, ut in lautumias transferretur: non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est. Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam suam effugere. Quomodo posset ab illo obtineri ne in declamationibus iocaretur, qui iocatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?

p.429
MVRREDIVS non degenerauit in hac controuersia; nam colorem stultissimum induxit: uoluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum luctor, uisus est patrem cecidisse. Vnum ex his quos audiui declamantis scio MENTONEM usum non patrono patre sed aduocato; ipsum tyrannicidam induxit dicentem et colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat incredibile omnibus uideri patrem coram tyranno caedi se iussisse, sed iniisse se tyrannicidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perueniret, per amicitiam
b.275
ad tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: uos ego tunc respexi, templa leges rempublicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater effugerat.