Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Duas eius urbanas res praeterire non possum. Secutus erat in prouinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam ac capillum magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati

p.428
Caesari petebant ut honorem Sabinus et tertio gereret.

Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur. erat inter infames maxime et inuisos homines Turdus. cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus

b.274
silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus est ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut mori uelitis, aut uiuere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: [*](Palliai. ac. inc. 2 Ribb.) saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.