Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

solebat autem sic ad locos peruenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: “amorem describere uolo,” sic tamquam “bacchari uolo.” deinde describebat et totiens coepturus repetebat: “amorem describere uolo.” In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret. saepe enim ingessit: “diuitias describere uolo” et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus, set dulcius. hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae: “non me delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula:

patrem gratis amo.” FVSCVS ARELLIVS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec

p.167
esse. timeo infelicem liberis domum. Et alias causas dixit — licet enim plura abdicato dicere propter quae non † leget — sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit. Latro illo colore usus est, sodalem
b.128
se tribus diuitis filiis fuisse: “semper,” inquit, “illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus. ecce admonent me aptissimum esse tempus. uerum est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit.” CESTIVS illo colore:

quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illos correctos putauerit, me satis minatum abdicabit. “Non faciet,” inquit. atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANVS hoc colore, ut dixi, egit: nolo diues esse. RVFVS VIBIVS hoc: nescio diues esse. Haec in hoc loco cum diceret excepta sunt: non est quod putes omnibus diuitias conuenire: nihil enim nocentius nouitio diuite est. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu diuitiarum gloriam petat; ego non dico: “diues esse nolo,” set “nescio.”

ALBVCIVS et ipse diuitias

p.168
insecutus est et dixit pulchram de Fabricio sententiam: “munera,” inquit, “regia respuit: cum auro dominum etiam acciperet.” et illum locum egregie tractauit: omnes cibos habebo suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me uolet quisquis frugalissimus fuerit. Non uenenum pauperes timent, non heredem; adhuc nec abdicationem timebamus.

SILO POMPEIVS illo colore egit: nemo illi placere potest. ne in hoc quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. “ecce nunc,” inquit, “inuenit nouam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent.” et cum multa dixisset in diuitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos abdicasti. Color a parte patris aliquid curae

b.129
desiderat. quidam induxerunt patrem cupidum diuitiarum, quod . inuidiosum est in hoc uisum, quia ita diuitias filio dare uult, ut filiis eripiat. itaque LATRO optimo colore usus est: in hoc, inquit, te in adoptionem uolo dare, ut facilius per te abdicati reconcilientur.