Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante,

b.126
et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:

Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte fecit quod adoptari a diuite noluit, an tamen si id bono aduersus patrem animo fecit an ignoscendum sit; deinde an bono aduersus patrem animo fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono aduersus se

p.165
animo factum, sed consensum filiorum aduersus patrem dicturum.

† tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia; male de se existimare eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet. ARGENTARIVS omnes priores transiit partes, statim ad hoc uenit: debueritne patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. “uolo, inquit, aliquis filium abdicet, qui petiit a patre paupere, ut in adoptionem diuiti daretur; quam bonam, inquit, causam pater habebit! dicet hic.” deinde sic transiit, cum declamasset eam controuersiam quae posita non erat: “si ille filius malam causam haberet, ego bonam habeo.”

contulit suam causam cum illo. De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere. quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi habet et in amicum paternum? non dicet in eum quem fugit? et illi tamen, qui sibi abstinentiam conuitiorum imperauerant, non bene praestiterunt: aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere. aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla

b.127
sententia. sic quae malam faciem habent, saepius pudicae sunt: non animus illis deest,
p.166

sed corruptor. FABIANVS philosophus hoc colore usus est, ut diceret: etiamsi sustinerem alicui tradi, diuiti nollem. et in diuitias dixit, non in diuitem: illas esse quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae malos patres, malos filios facerent. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit. Hic controuersiam postero die quam erat a Fabiano dicta declamauit;