Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
CESTIVS: “timeo,” inquit, “ne abdicer:” uellem timeres. ALBVCIVS hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum diuite fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: “tolle,” inquit, “in meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo.” itaque cum et tertium abdicaret,
“amicus,” inquit, “abdicatorum sum.” quid ergo ? mauis inimicum adoptet? si intraueris domum, uidebis an aliqui animum patris a filiis auertant. “si reduxerit,” inquit, “illos, quid me fiet?” capit diuitis domus et quattuor liberos. si te illi fratrem grauabuntur, libentissime recipiam. sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare. BLANDVS hoc colore egit, ut diceret diuitem inexorabilem liberis esse. omnia se fecisse, ut illum placaret; uideri esse magnas causas et graues; itaque certam futuram adoptionem.
OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento
alteri enim credi non debet, alteri non solet. OTHO tamen IVNIVS bene dicebat has controuersias, quae suspiciose dicendae erant. itaque memini optime illum dicere pro † hac rene adulteri rea in quam SYRIACVS VALLIVS, homo disertus, ad calumniam iurauerat. Erat genus iudicii tale: speciosum iuuenem dominus suus deprehendisse cum uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit. hoc nomine seruum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier in quam petebatur praeiudicium tuebatur. opus erat aliquo colore, cum in cubiculo uisa esset cum seruo et marito.
OTHO IVNIVS nullam rem certam posuit, sed tantum circumuentam a uiro mulierem egregie tractauit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit NIGRO BRVTTEDIO dicente qui hoc colore usus est: arcessitum a domino seruum, ut inter se medius et dominam recumberet. illam non esse passam ; maritum indignatum prosiluisse quasi in