Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Hancne meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et adoptor. Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella ciuilia aurato Capitolio gessimus. Diuitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim cum ipsis dominis ueneunt? denuntio tibi, diues: etiamsi uenero dabo operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Non desidero patrimonium: fragilis et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum periculo nitor: et sine causa saepe fouit et sine ratione destituit. Vidi ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; uidi ambitiosa turba clientium limina deserta sub domino sectore uenalia. nam quid ex summis opibus ad egestatem deuolutos loquar? multa tibi succurrent exempla, etiamsi in una domo quaeras.

RVFI Vibii. Habendos esse liberos is quoque iudicat, qui non libentissime habet. Ego illos in friuola inuitaui nostra: qui illis meam promisi domum, suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si

p.154
non paruero
b.118
abdicabor. Patrem amo: haec est contumacia mea. diues filium non habet: me dabis? diues reduxerit suos: me recipies? ita non adoptari sed commodari recuso.

CESTI PII. Accipe uitae meae testem, quod magni aestimas, diuitem cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educauit, quia abdicauit. Diu dubitaui ille amicum temptaret, an hic filium. “Abdico,” inquit. hoc pater uerus? quid ab eo qui adoptabit sperare possum? Narratio CESTI PII. Diues sustulit unum filium: non fuit contentus; quid enim erat diuiti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare: abdicauit unum, alterum, tertium. iam nihil diuiti putatis superesse ? quartum abdicat.

ARELLI FVSCI patris. Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris: ecce turba iuuenum sine patre. Impera quod uis: nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim. Nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? unde talem patrem? non irasceris, nisi ut ames. Quid porro? ista patrimonia in quae male insani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt? mille corruentium inter diuitias suas exempla referebas et inter

p.155
illa ponebas et diuitis domum. Merito abdicasti, an inmerito? si inmerito abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. quae apud nos frugalitas est apud illos humilitas est. Petis iterum potius filios quam recipis.

Colit etiamnunc in Capitolio casam uictor omnium gentium populus cuius tantam felicitatem nemo miratur; merito potens est: nempe ab eius origine est qui

b.119
non reliquit patrem. Egredientem te certe domum redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram: ero in publico filius. Amo aeque pauperiem quam patrem: utrique consueui. non possum agere in domo diuitis filium. Si carum tibi seruum uenderes, quaereres numquid saeuus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satisfaciam ter pluris omni patrimonio puto. hoc solum omnium quod sic me amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de filiis eius bene?