Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

de abdicatione? Ego in domum uestram intrabo, tamquam ego uos eiecerim? ego ornamenta uestra occupabo, ut me si illic quid commisero, nec uester nec meus recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos

p.156
amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio. haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe: madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.

Abdicatio loquax est: quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! accusatorem non habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo, et eum cui non omnes placent: hoc enim malo dicere quam cui omnes non placent. Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me aliquem retineas. quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom deos cum uotis patris uidisses certantis. etenim tutior aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest, et habemus exemplum, posse aliquem tres filios perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento,

b.120
pos terga uinctis manibus ductus est. Tu, Crasse, post euestigata illa fugitiuorum arma urbis Romanae diuitissimus, quid nunc? apud Parthos eges sepulcro quoque.

† dicta praetereo milia corruentium inter diuitias suas exemplorum: non refero quoties in iis istam posueritis domum

p.157
meliores perdentem diuitiis suis liberos? Hoc scio nostros fugisse maiores, hoc illum Aelium Tuberonem cuius paupertas uirtus fuit, hoc Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros, quos apud aratra ipsa minantes pecora sua circumsteterunt lictores. Surgite, surgite, miserrimi iuuenes, et meum rogando patrem uestrum rogare discite.

Blandi. Tres genuit, quattuor abdicat. “Abdico,” inquit. apparet unde uenias. Galli Vibii. Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum; si quis me audit abdicari, iam putat adoptatum. quare ---respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem. Nec tam uicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos. Nulla certa felicitas est: paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi. Laudat me pater cum abdicet, laudo ego patrem cum abdicer; haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me meo.

FABIANI PAPIRII. Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi praelium manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur; in illa tum multitudine cadauerum uel spoliantium sic quaesierit aliquis: quae causa hominem aduersus hominem in facinus coegit? — nam neque feris inter se

p.158
bella sunt, nec si forent, eadem hominem deceant, placidum proximumque diuino genus — quae tanta uos fert ira,
b.121
cum una stirps idemque sanguis sitis,