Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando quantae postea in disputando fuit. Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret. Erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis adquisitus, conpositio uerborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia uaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus extra legem omnibus uerbis,

b.115
dummodo niterent, permissa libertas; nihil acre, nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciua quam laeta.

Ab hac cito se Fabianus

p.151
separauit et luxuriam quidem cum uoluit abiecit, obscuritatem non potuit euadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est. saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen uitiorum remanent uestigia. quaedam tam subito desinunt, ut non breuia sint, sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent. Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.

suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio. Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere. ut eloquentiae tantum

b.116
studeas: facilis ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet. nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam, ut te bene cedentis studii fauor teneat. Ego uero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo inclinat animus et paterno contentus ordine subduc
p.152
fortunae magnam tui partem.

Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi bonitate eius, ut illo male utaris. sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo. Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio, sicut Fabiano profuit: qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.

Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit: ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa. Scio futurum, ut auditis eius sententiis cupiatis multas audire. sed nec ille diu declamationibus uacauit et ego tanto minorem natu quam ipse eram

b.117
audiebam quotiens inciderat, non quotiens uolueram. in hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta teneo conferam.