Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

In aliis autem an beneficium uobis daturus sim nescio, in uno accipio: Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam. Nihil illo uiro grauius, nihil suauius, nihil eloquentia sua dignius; nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit. In utramque partem uehementi uiro modus deerat: nec intermittere studia sciebat nec repetere.

cum se ad scribendum concitauerat, iungebantur noctibus dies et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se resoluebat; cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi. at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse,

sed multum adquisisse desidia uideretur.

p.63
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius proderat. Quotiens ex interuallo dixerat, multo acrius uiolentiusque dicebat: exultabat
b.52
enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare uires suas, sed inmoderati aduersus se imperii fuit; ideoque studium eius prohiberi debebat, quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.

Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum, ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed sordida, lucubrationibus et neglegentia, non natura, infuscata; beneficio tamen laterum extollebatur et quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur, ipsa actione adcrescebat. nulla umquam illi cura uocis exercendae fuit: illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere: utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.