Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Quis aequalium uestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis uir est? emolliti eneruesque quod nati sunt inuiti manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: quam non mirarer, nisi animos in quos se conferret eligeret. erratis, optimi iuuenes, nisi illam uocem non M. Catonis, sed oraculi creditis. Quid enim est oraculum? nempe uoluntas diuina hominis ore enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit quam M. Catonem, per quem humano generi non praeciperet, sed conuitium faceret? ille ergo uir quid ait? “orator est, Marce fili, uir bonus dicendi peritus.”

Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores. Merito talia habent exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae studeat? quis qui, non dico magnis uirtutibus, sed suis placeat? sententias a disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia

p.61
pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam praestare non possunt, uiolare non desinunt. Eo libentius quod exigitis faciam et quaecumque a celeberrimis uiris facunde dicta
b.50
teneo, ne ad quemquam priuatim pertineant, populo dedicabo.

Ipsis quoque multum praestaturus uideor, quibus obliuio inminet, nisi aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradatur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone uideor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamasse, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod uulgo aliquando dici solet, sed in illo proprie debet, potui uiuam uocem audire.

Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant. hoc enim genus materiae quo nos exercemur adeo nouum est, ut nomen quoque eius nouum sit. controuersias nos dicimus: Cicero causas uocabat. Hoc uero alterum nomen Graecum quidem sed in Latinum ita translatum ut pro Latino sit, scolastica, controuersia

p.62
multo recentius est, sicut ipsa declamatio apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum inueniri potest qui declamationem distinguit; ait enim: “declamare est domi non mediocriter dicere.” bene alterum putat domesticae exercitationis esse, alterum uerae actionis. Modo nomen
b.51
hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me natam.