Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec

p.64
patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum
b.53
tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.

Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis uerbis in consilium euut, necesse est quae totiens animo suo admouent nouissime adfigant: at quorumcumque stilus uelox est, tardior memoria est. In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam. itaque superuacues sibi fecerat codices: aiebat se in animo scribere. Cogitata dicebat ita, ut in nullo umquam uerbo eum memoria deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta cursu reddebat; adeo quaecumque semel in animum eius descenderant in promptu erant.

Video uos, iuuenes mei, plus iusto ad hanc eius uirtutem obstupescere: alia uos mirari in illo uolo; hoc quod thauma uobis uidetur, non operosa arte tradi potest. intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die nouus homo et senatum et omnem

p.65
urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis persalutauit; aut quod ille fecit qui
b.54
recitatum a poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus memoria recitauit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit Hortensius qui a Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem totum et omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc uobis in quo iam obligatus sum persoluam.

Plura fortasse de Latrone meo uideor uobis quam audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc futurum prouideram, ut memoriae eius, quotiens occasio fuisset, difficulter auellerer. nunc his tamen ero contentus; sed quotiens me inuitauerit memoria, libentissime faciam ut illum totum et uos cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse. putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum dixisse, cum in illo, si qua alia uirtus fuit, et subtilitas fuerit.