Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ? Adiciebat leno merito occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum: numquid et lenonem? numquid et piratam illum quem non poteras occidere? ARGENTARI. “Armatum,” inquit, “occidi.” Quid inermes? gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.

CESTI PII narratio: Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exiit, sed eiectum est. tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat; nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti. Ancillae

p.85
ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrentem te illi meretricem summouisset.

Non est credibile temperasse a

b.71
libidine piratas omni crudelitate efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se uincula et catenas, grauia captis onera, a stupris remouere potuisti, quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit. omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet uenit. At omnes fauere fabulis tuis? at omnibus persuasum est? nemo in tanta euntium redeuntiumque turba inuentus est, qui fortunae tuae uellet inludere? ergo tu, cum tam innocens quam dicis uixeris, ista passa es credis deos esse ? “Nihil,” inquit, “passa sum.” hoc satis est nupturae, sacerdoti parum. Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es: ubi non fuisti? discede, nimium nota es. P.