Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

age, si quis, ne negare posses, ferrum attulit? P. VINICII. Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic praetor uia cedet, summum imperium consules cedent? tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: ne fieri sacerdotem talem fas fuerit. nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae uirgines

b.69
contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia inuisa meretrix es ? nuda in litore stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. uultis auctionis exitum audire? uendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es,
p.83
ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. “Fortuna, inquit, haec me coegit pati; misereri debent omnes mei.” et ego misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium.

MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.

ARELLI FVSCI patris. Ne metue, puella, pudica es: sed sic te uiro lauda, non templo. Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti. cetera. etiamsi in communi loco essem tamen potius silerem. Pompei SILONIS. Excipitur meretricium osculis,

b.70
docetur blanditias et in omnem motum confingitur. Auertite aures petiturae
p.84
sacerdotium dum reliqua narro: nihil ad uos deferam dubium, nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit. Tu sacerdos? quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ? Romani Hisponis.