Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Asprenatis. Contradico non inimicitiis cuiusquam inpulsus; quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam prostitit? Mouet me respectus omnium uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia, si in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inuiolatam seruauerunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his

p.86
sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. An melius pirata seruauit quam pater? Conuersata es cruentis et humano sanguine delibutis: inde est profecto quod potes hominem occidere.

Proclama ingenuam esse te; quid expectas cum in lupanar ueneris? iam tibi omnia templa praeclusa sunt. Conseruarum osculis inquinatur, inter ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem habitum conposita: istinc ne patri quidem redimenda es. Nulla satis pudica est de qua

b.72
quaeritur. Non legerem te sacerdotem, etiamsi sacerdoti seruisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici, lenoni, piratis; haec enim testium summa est. Castigationem ex pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam. illud certe fateberis, pudicitia tua precaria est: tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. Pudicitiam sacerdotis meae etiam carnifici debeo.

IVNII GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in

p.87
illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent uendituri sic istam seruauit leno, ut cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.