Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: --- Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam

b.67
communem nec patrem habuissem? Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest --- EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur ---

Sacerdos uestra adhuc in lupanari uiueret nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio. sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si nihil aliud certe osculatus est te quisquis spurcam putauit. O egregium pudicitiae patrocinium: militem occidit; at hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me et obscenum lectulum uocas ? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. “Nemo,” inquit, “mihi uirginitatem eripuit:”

b.68
sed omnes quasi erepturi uenerunt: sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset Si mater tua prostitisset, tibi noceret. propter te liberis tuis sacerdotium non daretur. FVLVI Sparsi.

Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem. quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto, sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt:

p.82
prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis ? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?