Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime coeat. plurimum igitur

v7-9 p.558
auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves; quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant.

acres , quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen; lenius a duabus, ut animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.