Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa. neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri.
atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo moti quidam longae ultimae tria tempora