Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

irrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem, quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. ut sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni [*]( toni, added by Christ. ) modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.

plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes; quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse: [*]( talem exarasse, Halm : tatelarasse, G: taliter lusisse, A. (iter lus by corrector ). )

  1. astra tenet caelum, mare classes, area messem.
hic retrorsum fit sotadeus; itemque e sotadeo retro trimetros:
  1. caput exeruit mobile pinus repetita.