Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet, sumat compositio, vitavisse vel vitasse, deprehendere vel deprendere. coitus etiam syllabarum non negabo, et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit. praecipuum tamen ut hoc opus est,
scire quod quoque loco verborum maxime quadret. atque is optime componet, qui hoc non [*]( non added by Rollin. ) solum componendi gratia facit. ratio vero pedum ut oratione est multo quam ut versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circuitus; deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendet similitudine et ut adfectatione deprehenditur.