Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et ut omni quidem corpore totoque (ut ita dixerim) tractu numerus insertus est; neque enim loqui possumus nisi syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. magis tamen et desideratur ut clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem poscitque naturale intervallum, quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine tum magis iudicant, cum ille impetus stetit

v7-9 p.542
et intuendi tempus dedit.

non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur. haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium. [*]( declamrantium, Halm : deelamat, AG. ) Proximam clausulis diligentiam postulant initia; nam et ut haec intentus auditor est.