Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
verum ea quae efficitur e pedibus apta [*]( apta, Spalding :aqua, AG. ) conclusio nomen aliquod desiderat. quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? ego certe, ne ut calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum de compositionis dixero numero [*]( de compositionis. . numero, Halm : pro composito numero, MSS. (nunerum, A. ). ) et ubicunque iam dixi,oratorium dicere intelligar.
collocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet connectere; nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adiicere dum non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare casus atque numeros, quorum varietas