Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. quod , etiamsi constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.

nam primum [*]( primum, Christ : plurimum, AG. ) numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. ῥυθμὸς est aut par ut dactylicus,