Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

una enim syllaba longa par est duabus [*]( longa and duabus, added by Halm following Rollin. ) brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet; longam esse duorum temporum, brevem unius, etiam pueri sciunt) aut sescuplex ut paeonicus: is est ex longa et tribus brevibus, aut ex tribus brevibus [*]( aut ex tribus brevibus, added by Halm. ) et longa, vel alio quoquo modo ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant; aut duplex, ut iambus (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.

sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes;

v7-9 p.534
tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. proinde alia dimensio est versuum; pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.