Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quanquam et ut his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis, quae quibus anteponas. nam et vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit --- [*](something has obviously been lost. Halm suggests recte se habet, cum maius sit quod tribunal implevit, see transl. ) et contra (nam frequentius utar iisdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) saxa atque solitudines voci respondent,