Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
videndum etiam, ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod [*]( syllabae quod, Halm : syllaba verba prioris ultima et prima sequentes idē (id, ÷ G ), nec quod, AG. ) ne quis praecipi miretur, Ciceroni ut epistolis
Etiam monosyllaba,
- O fortunatam natam me Consule Romam.
si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum; adfert enim quandam dicendi tarditatem. ilia quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et similiter desinentia et eodem mode declinata multa iunguntur.