Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

indebelligerare, pomeridiem, et illa Censori Catonis diee hanc, aeque m littera in e mollita. quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.

atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. neque enim eximitur, sed obscuratur et tantum ut hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.