Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. habet , inquit, ille tanquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam, et quod indicet non ingratam negligentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis. ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, ut commissura verborum rixantur, ut si s ultima cum x proxima confligat, quarum tristior etiam, si binae collidantur, stridor est, ut ars studiorum.
quae fuit causa et Servio, ut
v7-9 p.528
dixit, [*]( dixit, Lachmann: dixi, MSS. ) subtrahendae s litterae, quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur; quod reprehendit Luranius, Messala defendit. nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit Aeserninus fuit et dignus locoque, et Cicero ut Oratore plures antiquorum tradit sic locutos.