Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio negligentia ut hoc an sollicitudo sit peior.
at Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. nam et coeuntes litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam: ut pulchra oratione ista iacta te [*]( oratione ista iacta te, Halm : oratione acta oratio iactate, G: oratione acta oratio actate, A. ) cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales, quasi intersistatur, adsumunt.