Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

atque , ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus; quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt. praecipuus tamen erit hiatus earum, quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.

E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius ut his vitium. minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem. minima est ut duabus brevibus offensio. atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leniores [*]( aut leniores added by Christ. ) erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.