Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
solebat Afer Domitius traiicere ut clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia et maxime ut prooemiis, ut pro Cloatilla, gratias agam continuo, et pro Laelia, eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia. adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret.
amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat. haec arbitror, ut
v7-9 p.524
ut brevi, de ordine fuisse dicenda; qui si vitiosus est, licet et vincta [*]( vincta sit et, Obrecht : vincat ac sit, AG. ) sit et apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. iunctura sequitur. est ut verbis, incisis, membris, periodis; omnia namque ista et virtutes et vitia ut complexu habent.