Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

saepe tamen est vehemens aliquis sensus ut verbo, quod si ut media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, ut clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, ut tibi necesse esset ut conspectu populi Romani vomere postridie.

transfer hoc ultimum: minus valebit. nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.