Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur ut locum, ut iungantur, quo congruunt maxime, sicut ut structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit, cui applicari et ut quo possit insistere. felicissimus tamen sermo est, cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus opportune cadens contigit. quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis,
ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae ut hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima. inter se [*]( se added by Halm . ) sacra movit aqua fraxinos. ne exequias quidem unus inter miserrimos viderem meas. quod inter haec pessimum est,