Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint

v7-9 p.520
tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta, ideoque levioribus superponenda sunt. verbo sensum cludere multo,

si compositio patiatur, optimum est; ut verbis enim sermonis vis est. si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. sine dubio erit omne, quod non cludet, hyperbaton, sed [*]( sed, Spaldig: et, A: est, G. ) ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est.