Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

primum igitur de ordine. eius observatio ut verbis est singulis et contextis. singula sunt, quae ἀσύνδετα diximus. in his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans. augeri enim debent sententiae et insurgere, ut optime Cicero, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. aliud enim maius alii supervenit. at si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. est et alius naturalis ordo, ut viros ac feminas, diem ac noctem, ortum et occasum dicas potius quam retrorsum.

quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut fratres gemini; nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse. illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina appositis et pronominibus essent priora; nam fit contra quoque frequenter non indecore.