Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. ac de his prius.
diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars
v7-9 p.576
membri. tale est enim, quo Cicero utitur: domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. fiunt autem etiam singulis verbis incisa; diximus , testes dare volumus; incisum est diximus.