Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
membrum autem est sensus numeris [*]( I numneris, Regiues: membris, AG. ) conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. O callidos homines perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: et O rem excogitatam. quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: quem , quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? quam Cicero brevissimam putat. itaque fere incisa et membra mutila [*]( mutila, Christ : mixta, MSS.: multa, Diomedes. ) sunt et conclusionem utique desiderant.
periodo plurima nomina dat Cicero, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem. genera eius duo sunt, alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua. habet periodus membra minimum duo.