Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse. curhosce potius quam hos? neque enim erat asperum. rationem fortasse non reddam, sentiam tamen [*]( seutiam tanien, Halm: sontentiai, A (?) G: sent am, later MSS. ) esse melius. cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.

ad sensum igitur referenda sunt. et si qui non [*]( Et si qui non, Halm : necquis, AG. ) satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris,