Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quaedam vero tradi arte non possunt. mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. num , ut quem transeamus ex quo, praecipi potest? figura laboranti compositioni variata saepe succurrit. quae ? cum orationis, tum etiam sententiae? num praescriptum eius rei ullum est? occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.

iam[*]( est iam, Halm : etiam, MSS. ) vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi

v7-9 p.574
aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sunt? cur ut circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur?