Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio,
v7-9 p.572
ut versum facientes totum illum decursum non sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt. ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud Fauni vatesque canebant. ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio. optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.