Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tum ut minimis occupati est, neque enim, qui se totum ut hac cura consumpserit, potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto tesserulas, ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet. nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?

quasi vero numeri [*]( numeri non, Regius : fecerint, MSS. ) non sint ut compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu [*]( impetu, Halm : peritu, AG. ) quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox ut eo repertos pedes. satis igitur ut hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus.